Magnificat anima mea Dominum
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius
Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula