Magnificat anima mea Dominum,
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
Quia respexit humilitatem ancillae suae
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Quia fecit mihi magna qui potens est
Et sanctum nomen eius
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum
Fecit potentiam in brachio suo
Dispersit superbos mente cordis sui
Deposuit potentes de sede,
Et exaltavit humiles
Esurientes implevit bonis
Et divites dimisit inanes
Suscepit Israel puerum suum,
Recordatus misericordiae suae
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
Et in saecula saeculorum Amen